Evangelium Secundum Joannem*

Caput 6: Versus 9

Est puer unus.Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. Unus, quia vanitatem Ecclesiae futuram praefigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit.Sed haec,etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quae omnem litteram omnemque corporeum sensum superant?
(* Traductions européennes)